- |
-
-
-
- Magnus es, domine, et laudabilis
- valde: magna virtus tua, et sapientiae tuae non est numerus. et=
laudare te vult
- homo, aliqua portio creaturae tuae, et homo circumferens mortal=
item suam,
- circumferens testimonium peccati sui et testimonium, quia super=
bis resistis: et
- tamen laudare te vult homo, aliqua portio creaturae tuae.tu exc=
itas, ut laudare
- te delectet, quia fecisti nos ad te et inquietum est cor nostru=
m, donec
- requiescat in te. da mihi, domine, scire et intellegere, utrum =
sit prius
- invocare te an laudare te, et scire te prius sit an invocare te=
. sed quis te
- invocat nesciens te? aliud enim pro alio potest invocare nescie=
ns. an potius
- invocaris, ut sciaris? quomodo autem invocabunt, in quem non cr=
ediderunt? aut
- quomodo credent sine praedicante? et laudabunt dominum qui requ=
irunt eum.
- quaerentes enim inveniunt eum et invenientes laudabunt eum. qua=
eram te, domine,
- invocans te, et invocem te credens in te: praedicatus enim es n=
obis. invocat
- te, domine, fides mea, quam dedisti mihi, quam inspirasti mihi =
per humanitatem
- filii tui, per ministerium praedicatoris tui.
-
- |
-
-